SYRA

SYRA
I.
SYRA
locus Iudaeae, qui secundum Iosephum 20. stadiis ab Hebrone distat. 2. Sam. c. 3. v. 26. Item Insul. maris Aegaei, proxima Delo, patria Pherecydis. Vide Syros. Eadem enim videtur.
II.
SYRA
sive Syria Dea, tantopere Priscis celebrata cum Atergati eadem quibusdam videtur, ex illo Strabonis, l. 16. ubi Interpr. Sita est trans flumen, quatuor scoenorum spatiô, Bambuca, quam Edessam et Hierapolim, sive Sacram Urbem, nuncupant: in qua colunt Deam Syriam, quae dicitur Atergatis. Sed Atergatin constat quidem unam fuisse ex Syrorum Deabus, ab hac vero aliam arbitratur Vossius, quae κατ᾿ ἐξοχην` Dea Syra appellabatur. Nam Atergatis sive Derceto erat semimulier et semipiscis; ut ex Luciano patet: Quae autem Hierapoli
lebatur, tota erat mulier, unde idem, Η῾δὲ εν Ι῾ρῇ πόλει πᾶϚα γυνή ἐςιν. Dein haec Syria Dea, non tam animale, quam naturale Numen videtur fuisse; vis mempe generatrix, quae tum Veneris, cum Matris Deûm, nomine intelligitur. Vel si cum naturali hoc Numine pariter coluerint animale, non hoc Derceto erit, Semiramidis mater; sed Semiramis ipsa: cum nulla Syris heroina celebratior fuerit Semiramide, uti nulla Diva iis divinior Dea Syria. Accedit, quod Semiramis dicitur educata a columbis et columbar etiam symbolô signabatur: Dea autem Syria, ex ovo, cui columba insederit dicitur prognata; idque ad Euphratem ubi Babylon Semiramidis Regia. Vide Gerh. Io. Vossium de Idol. l. 1. c. 23. et Salmas. ad Solin. p. 474. et seqq. Redeo ad id. quod naturale potius Numen hôc nomine indigitatum diximus, et quidem non Lunam solum, sed et Terram. Idem enim numen sunt. Dea Syria, Iuno Assyria et Dea Hierapolitana. Unde Lucianus in erudita de hac Dea dislertat. sic orditur, Ε῎ςιν ἐν Συρίῃ πόλις, οὑπολλὸν ἀπὸ τοῦ Ε᾿υφρήτεω ποταμοῦ, καλεῖται δὲ ἱρὴ, καί ἐςιν ἱρὴ τῆς Η῞ρης Α᾿ςςυρίας. Nec quod Dea Syria sit Iuno, ei obstat, quod Tellurem signare dictum, Iuno enim Orienti est aggregatum ex Luna et omni Natura Lunae subiecta; quocirca probe hoc convenit cum eo, quod Lucianus ibid. refert, audisse se ex sapiente Vito, Deam hanc Hierapolitanam esse Rheam: Nam, inquit, et Leones ispane ferunt, et iympanum habet, et coronam in capite turritam gestat; qualem et Lydi Rheam effingunt. Subditque, ut Galli Rheae sic et Hierapolitanae Deae sacerdotes castrari solent: exemplô Attinis. Templum ei condidit Stratonice, Antiochi Soteris noverca et uxor, quae Combabum adeo perdite amavit: Sed vetus illius Templum, a quo exstructum sit, ob antiquitatem eius non convenit. Aliqui attribuêre Libero, cum in Orientem expeditionem suscepisset: Alii Artim Lydo, ex Phrygia in Syriam profecto: Alii Semiramidi, cuius et imago ad sinistram Templi erat, dextrâ aedem demonstrans, ut ostenderer, non se, sed Deam Hierapolitanam coli oportere. Alii denique tribuêre Deucalioni Scythae, quô nomine non illum, Mosis aequalem, sed Noachum, diuvio cum suis superstitem, signati: liquer ex iis, quae eruditus ille Syrus locô cit, narrat, de antiquis hominibus universali diluviô sublatis, et λάρνακι sive arca, quâ Deucalion cum uxore et liberis et omnis generis animantibus fuerit servatus. Mentio Deae saepius est in Collectione Inscr. Gruteriana p. 86. unde et discere est, quomodo solita fuerit effingi: Nempe velata caput tiara sive diademate lunatô, ac dextrâ tenens noctuam, laevâ autem quiddam non absimile cochleari, parte pectoris nudâ, reliquâ vero laciniosa veste contectâ. Vide iterum Voss. l. 2. c. 55.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Syra — • A Latin diocese, suffragan of Naxos, comprising the Island of Syra of the Cyclades in the Ægean Sea Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Syra     Syra      …   Catholic encyclopedia

  • Syra — bezeichnet: den sächsischen Syrabach die griechische Kykladeninsel Syros einen Nebenfluss der Sylwa, siehe Syra (Sylwa) das ehemalige deutsche Frachtschiff Syra, das von der Kriegsmarine zum U Boot Begleitschiff Weichsel umgebaut wurde SY RA… …   Deutsch Wikipedia

  • Syra — Syra, Insel im griechischen Archipelagus, schon im Alterthum S. od. Syros, zur Nomarchie der [155] Kykladen gehörig, früher durch ihren Reichthum an Getreide u. Wein, so wie an guten Weideplätzen, jetzt durch den Unternehmungsgeist, die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Syra — (bei den Alten und neuerdings wieder offiziell Syros), 1) eine der Kykladen, fast mitten im Archipel gelegen, 81 qkm groß, mit sichelförmigem Umriß, bis 441 m hoch, aufgebaut aus kristallinischen Hornblende , Epidot , Glaukophan ,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Syra — Syra, im Altertum Syros, eine der griech. Zykladen, 81 qkm, (1896) 26.856 E.; Hauptstadt Hermupolis. Die Stadt S. (Ano S.), 3272 E …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Syra — Syra, bei den Alten Syros, griech. Insel, eine der nördl. Cykladen, hat auf 2 QM. 42000 E., baut Wein, Oel, Baumwolle, hat einen guten Hafen, welcher von allen die levantinischen Gewässer befahrenden Dampfschiffen besucht wird. Die Hauptstadt… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Syra, S. (1) — 1S. Syra (Syria), V. (8. Juni). Diese Heilige wird zu Troyes und in der Umgegend gegen Stein und Bruchleiden angerufen. Auch zu Rilly, Meaux, Chalons u. a. O. steht sie in Verehrung. Die Boll. lassen es im Zweifel, ob sie wicklich eine Schwester… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Syra — Sp Syrà Ap Sira L u. ir g tė P Norvegijoje …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • syra — syr, syra obs. ff. sir, sire, sirrah …   Useful english dictionary

  • Syra Marty — Syra Marty, eigentlich Josefina Magdalena Marty (* 21. Juni 1921 in Goldau; † 3. Februar 2011 in Florida), war eine Schweizer Schauspielerin und Burlesque Tänzerin.[1] Aufgewachsen in Goldau, zog sie 1942 nach Zürich und wanderte 1948 in die USA… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”